Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 31

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 32

1

 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

2

 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

3

 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

4

 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

5

 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

6

 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

7

 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

8

 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

9

 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

10

 qui iratus iuravit dicens

11

 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

12

 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

13

 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

14

 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

15

 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

16

 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

17

 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

18

 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

19

 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

20

 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

21

 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

22

 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

23

 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

24

 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

25

 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

26

 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

27

 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

28

 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

29

 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

30

 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

31

 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32

 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

33

 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

34

 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

35

 Etrothsophan et Iazer Iecbaa

36

 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

37

 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

38

 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

39

 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

40

 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

41

 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

42

 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

Numbers 33

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: